Liber Nehemiae*

Caput 5: Versus 13

Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem,etc. Huic sententiae terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de coetu Ecclesiae, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse.Et dixit universa multitudo, Amen.Quantum Nehemiae objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quae jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.
(* Traductions européennes)